17:19 

Per campum ruit equitatus...

LORd_BORIS
Kill'em all! Let Gods sort'em!
Per campum ruit equitatus,
Extremus instat impetus -
At ille iuvenis legatus
Portatur capite fractus.

Percussit missile loricam -
Valete, cari comites!
A mane quartum iam amicum
De curru cadere vides.

Remotis essedae fragmentis
Extollunt medici corpus:
Quid illi cum medicamentis,
Cum sit exsequiis opus?

Volabunt nuntii citati
Familiares monitum:
Spes nulla reditus prognati,
Non iam videbitis satum.

Quem mater vetula plorabit
Flebitque genitor senex,
Et sponsa prorsus ignorabit,
Quae fuerit amici nex.

Manebit miles in pictura,
Vicina libris neglectis -
Indutus omni armatura,
Non tamen utilis lectis.

@темы: feelfuck, музыка, стихи

URL
Комментарии
2010-10-09 в 20:25 

LORd_BORIS
Kill'em all! Let Gods sort'em!
Конница же)

URL
     

Девиатник

главная